Psalms 35

In finem. Servo Domini ipsi David. [Dixit injustus ut delinquat in semetipso :/ non est timor Dei ante oculos ejus./ Quoniam dolose egit in conspectu ejus,/ ut inveniatur iniquitas ejus ad odium./ Verba oris ejus iniquitas, et dolus ;/ noluit intelligere ut bene ageret./ Iniquitatem meditatus est in cubili suo ;/ astitit omni viæ non bonæ :/ malitiam autem non odivit./ Domine, in cælo misericordia tua,/ et veritas tua usque ad nubes./ Justitia tua sicut montes Dei ;/ judicia tua abyssus multa./ Homines et jumenta salvabis, Domine,/ quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus./ Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt./ Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ,/ et torrente voluptatis tuæ potabis eos :/ 10 quoniam apud te est fons vitæ,/ et in lumine tuo videbimus lumen./ 11 Prætende misericordiam tuam scientibus te,/ et justitiam tuam his qui recto sunt corde./ 12 Non veniat mihi pes superbiæ,/ et manus peccatoris non moveat me./ 13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ;/ expulsi sunt, nec potuerunt stare.]
Copyright information for VulgCT