Psalms 36

Psalmus ipsi David. [Noli æmulari in malignantibus,/ neque zelaveris facientes iniquitatem :/ quoniam tamquam fœnum velociter arescent,/ et quemadmodum olera herbarum cito decident./ Spera in Domino, et fac bonitatem ;/ et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus./ Delectare in Domino,/ et dabit tibi petitiones cordis tui./ Revela Domino viam tuam,/ et spera in eo, et ipse faciet./ Et educet quasi lumen justitiam tuam,/ et judicium tuum tamquam meridiem./ Subditus esto Domino, et ora eum./ Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua ;/ in homine faciente injustitias./ Desine ab ira, et derelinque furorem ;/ noli æmulari ut maligneris./ Quoniam qui malignantur exterminabuntur ;/ sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram./ 10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator ;/ et quæres locum ejus, et non invenies./ 11 Mansueti autem hæreditabunt terram,/ et delectabuntur in multitudine pacis./ 12 Observabit peccator justum,/ et stridebit super eum dentibus suis./ 13 Dominus autem irridebit eum,/ quoniam prospicit quod veniet dies ejus./ 14 Gladium evaginaverunt peccatores ;/ intenderunt arcum suum :/ ut dejiciant pauperem et inopem,/ ut trucident rectos corde./ 15 Gladius eorum intret in corda ipsorum,/ et arcus eorum confringatur./ 16 Melius est modicum justo,/ super divitias peccatorum multas :/ 17 quoniam brachia peccatorum conterentur :/ confirmat autem justos Dominus./ 18 Novit Dominus dies immaculatorum,/ et hæreditas eorum in æternum erit./ 19 Non confundentur in tempore malo,/ et in diebus famis saturabuntur :/ 20 quia peccatores peribunt./ Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati,/ deficientes quemadmodum fumus deficient./ 21 Mutuabitur peccator, et non solvet ;/ justus autem miseretur et tribuet :/ 22 quia benedicentes ei hæreditabunt terram ;/ maledicentes autem ei disperibunt./ 23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur,/ et viam ejus volet./ 24 Cum ceciderit, non collidetur,/ quia Dominus supponit manum suam./ 25 Junior fui, etenim senui ;/ et non vidi justum derelictum,/ nec semen ejus quærens panem./ 26 Tota die miseretur et commodat ;/ et semen illius in benedictione erit./ 27 Declina a malo, et fac bonum,/ et inhabita in sæculum sæculi :/ 28 quia Dominus amat judicium,/ et non derelinquet sanctos suos :/ in æternum conservabuntur./ Injusti punientur,/ et semen impiorum peribit./ 29 Justi autem hæreditabunt terram,/ et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam./ 30 Os justi meditabitur sapientiam,/ et lingua ejus loquetur judicium./ 31 Lex Dei ejus in corde ipsius,/ et non supplantabuntur gressus ejus./ 32 Considerat peccator justum,/ et quærit mortificare eum./ 33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus,/ nec damnabit eum cum judicabitur illi./ 34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus,/ et exaltabit te ut hæreditate capias terram :/ cum perierint peccatores, videbis./ 35 Vidi impium superexaltatum,/ et elevatum sicut cedros Libani :/ 36 et transivi, et ecce non erat ;/ et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus./ 37 Custodi innocentiam, et vide æquitatem,/ quoniam sunt reliquiæ homini pacifico./ 38 Injusti autem disperibunt simul ;/ reliquiæ impiorum interibunt./ 39 Salus autem justorum a Domino ;/ et protector eorum in tempore tribulationis./ 40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ;/ et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos,/ quia speraverunt in eo.]
Copyright information for VulgCT