Psalms 37

1Psalmus David, in rememorationem de sabbato. 2[Domine, ne in furore tuo arguas me,/ neque in ira tua corripias me :/ 3quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi,/ et confirmasti super me manum tuam./ 4Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ;/ non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :/ 5quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum,/ et sicut onus grave gravatæ sunt super me./ 6Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ,/ a facie insipientiæ meæ./ 7Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ;/ tota die contristatus ingrediebar./ 8Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus,/ et non est sanitas in carne mea./ 9Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ;/ rugiebam a gemitu cordis mei./ 10Domine, ante te omne desiderium meum,/ et gemitus meus a te non est absconditus./ 11Cor meum conturbatum est ;/ dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum,/ et ipsum non est mecum./ 12Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ;/ et qui juxta me erant, de longe steterunt :/ et vim faciebant qui quærebant animam meam./ 13Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates,/ et dolos tota die meditabantur./ 14Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ;/ et sicut mutus non aperiens os suum./ 15Et factus sum sicut homo non audiens,/ et non habens in ore suo redargutiones./ 16Quoniam in te, Domine, speravi ;/ tu exaudies me, Domine Deus meus./ 17Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ;/ et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt./ 18Quoniam ego in flagella paratus sum,/ et dolor meus in conspectu meo semper./ 19Quoniam iniquitatem meam annuntiabo,/ et cogitabo pro peccato meo./ 20Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me :/ et multiplicati sunt qui oderunt me inique./ 21Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi,/ quoniam sequebar bonitatem./ 22Ne derelinquas me, Domine Deus meus ;/ ne discesseris a me./ 23Intende in adjutorium meum,/ Domine Deus salutis meæ.]
Copyright information for VulgCT