Psalms 38

In finem, ipsi Idithun. Canticum David. [Dixi : Custodiam vias meas :/ ut non delinquam in lingua mea./ Posui ori meo custodiam,/ cum consisteret peccator adversum me./ Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ;/ et dolor meus renovatus est./ Concaluit cor meum intra me ;/ et in meditatione mea exardescet ignis./ Locutus sum in lingua mea :/ Notum fac mihi, Domine, finem meum,/ et numerum dierum meorum quis est,/ ut sciam quid desit mihi./ Ecce mensurabiles posuisti dies meos,/ et substantia mea tamquam nihilum ante te./ Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens./ Verumtamen in imagine pertransit homo ;/ sed et frustra conturbatur :/ thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea./ Et nunc quæ est exspectatio mea : nonne Dominus ?/ et substantia mea apud te est./ Ab omnibus iniquitatibus meis erue me :/ opprobrium insipienti dedisti me./ 10 Obmutui, et non aperui os meum,/ quoniam tu fecisti ;/ 11 amove a me plagas tuas./ 12 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus :/ propter iniquitatem corripuisti hominem./ Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus :/ verumtamen vane conturbatur omnis homo./ 13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ;/ auribus percipe lacrimas meas./ Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te,/ et peregrinus sicut omnes patres mei./ 14 Remitte mihi, ut refrigerer/ priusquam abeam et amplius non ero.]
Copyright information for VulgCT