Psalms 39

In finem. Psalmus ipsi David. [Exspectans exspectavi Dominum,/ et intendit mihi./ Et exaudivit preces meas,/ et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis./ Et statuit super petram pedes meos,/ et direxit gressus meos./ Et immisit in os meum canticum novum,/ carmen Deo nostro./ Videbunt multi, et timebunt,/ et sperabunt in Domino./ Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus,/ et non respexit in vanitates et insanias falsas./ Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ;/ et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi./ Annuntiavi et locutus sum :/ multiplicati sunt super numerum./ Sacrificium et oblationem noluisti ;/ aures autem perfecisti mihi./ Holocaustum et pro peccato non postulasti ;/ tunc dixi : Ecce venio./ In capite libri scriptum est de me,/ ut facerem voluntatem tuam./ Deus meus, volui,/ et legem tuam in medio cordis mei./ 10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ;/ ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti./ 11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo ;/ veritatem tuam et salutare tuum dixi ;/ non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo./ 12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ;/ misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me./ 13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ;/ comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem./ Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei,/ et cor meum dereliquit me./ 14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ;/ Domine, ad adjuvandum me respice./ 15 Confundantur et revereantur simul,/ qui quærunt animam meam ut auferant eam ;/ convertantur retrorsum et revereantur,/ qui volunt mihi mala./ 16 Ferant confestim confusionem suam,/ qui dicunt mihi : Euge, euge !/ 17 Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te ;/ et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum./ 18 Ego autem mendicus sum et pauper ;/ Dominus sollicitus est mei./ Adjutor meus et protector meus tu es ;/ Deus meus, ne tardaveris.]
Copyright information for VulgCT