Psalms 4

In finem, in carminibus. Psalmus David. [Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ,/ in tribulatione dilatasti mihi./ Miserere mei, et exaudi orationem meam./ Filii hominum, usquequo gravi corde ?/ ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?/ Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ;/ Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum./ Irascimini, et nolite peccare ;/ quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini./ Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino./ Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?/ Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine :/ dedisti lætitiam in corde meo./ A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt./ In pace in idipsum dormiam, et requiescam ;/ 10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.]
Copyright information for VulgCT