Psalms 40

1In finem. Psalmus ipsi David. 2[Beatus qui intelligit super egenum et pauperem :/ in die mala liberabit eum Dominus./ 3Dominus conservet eum, et vivificet eum,/ et beatum faciat eum in terra,/ et non tradat eum in animam inimicorum ejus./ 4Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ;/ universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus./ 5Ego dixi : Domine, miserere mei ;/ sana animam meam, quia peccavi tibi./ 6Inimici mei dixerunt mala mihi :/ Quando morietur, et peribit nomen ejus ?/ 7Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ;/ cor ejus congregavit iniquitatem sibi./ Egrediebatur foras et loquebatur./ 8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei ;/ adversum me cogitabant mala mihi./ 9Verbum iniquum constituerunt adversum me :/ Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?/ 10Etenim homo pacis meæ in quo speravi,/ qui edebat panes meos,/ magnificavit super me supplantationem./ 11Tu autem, Domine, miserere mei,/ et resuscita me ; et retribuam eis./ 12In hoc cognovi quoniam voluisti me,/ quoniam non gaudebit inimicus meus super me./ 13Me autem propter innocentiam suscepisti ;/ et confirmasti me in conspectu tuo in æternum./ 14Benedictus Dominus Deus Israël/ a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.]
Copyright information for VulgCT