Psalms 41

1In finem. Intellectus filiis Core. 2[Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum,/ ita desiderat anima mea ad te, Deus./ 3Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum ;/ quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ?/ 4Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte,/ dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?/ 5Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam,/ quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei,/ in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis./ 6Quare tristis es, anima mea ?/ et quare conturbas me ?/ Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,/ salutare vultus mei,/ 7et Deus meus./ Ad meipsum anima mea conturbata est :/ propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico./ 8Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum ;/ omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt./ 9In die mandavit Dominus misericordiam suam,/ et nocte canticum ejus ;/ apud me oratio Deo vitæ meæ./ 10Dicam Deo : Susceptor meus es ;/ quare oblitus es mei ?/ et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?/ 11Dum confringuntur ossa mea,/ exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei,/ dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ?/ 12Quare tristis es, anima mea ?/ et quare conturbas me ?/ Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,/ salutare vultus mei, et Deus meus.]
Copyright information for VulgCT