Psalms 42

Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta :/ ab homine iniquo et doloso erue me./ Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ?/ et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?/ Emitte lucem tuam et veritatem tuam :/ ipsa me deduxerunt, et adduxerunt/ in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua./ Et introibo ad altare Dei,/ ad Deum qui lætificat juventutem meam./ Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus./ Quare tristis es, anima mea ?/ et quare conturbas me ?/ Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,/ salutare vultus mei, et Deus meus.]
Copyright information for VulgCT