Psalms 43

In finem. Filiis Core ad intellectum. [Deus, auribus nostris audivimus,/ patres nostri annuntiaverunt nobis,/ opus quod operatus es in diebus eorum,/ et in diebus antiquis./ Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ;/ afflixisti populos, et expulisti eos./ Nec enim in gladio suo possederunt terram,/ et brachium eorum non salvavit eos :/ sed dextera tua et brachium tuum,/ et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis./ Tu es ipse rex meus et Deus meus,/ qui mandas salutes Jacob./ In te inimicos nostros ventilabimus cornu,/ et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis./ Non enim in arcu meo sperabo,/ et gladius meus non salvabit me :/ salvasti enim nos de affligentibus nos,/ et odientes nos confudisti./ In Deo laudabimur tota die,/ et in nomine tuo confitebimur in sæculum./ 10 Nunc autem repulisti et confudisti nos,/ et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris./ 11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros,/ et qui oderunt nos diripiebant sibi./ 12 Dedisti nos tamquam oves escarum,/ et in gentibus dispersisti nos./ 13 Vendidisti populum tuum sine pretio,/ et non fuit multitudo in commutationibus eorum./ 14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ;/ subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro./ 15 Posuisti nos in similitudinem gentibus ;/ commotionem capitis in populis./ 16 Tota die verecundia mea contra me est,/ et confusio faciei meæ cooperuit me :/ 17 a voce exprobrantis et obloquentis,/ a facie inimici et persequentis./ 18 Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te,/ et inique non egimus in testamento tuo./ 19 Et non recessit retro cor nostrum ;/ et declinasti semitas nostras a via tua :/ 20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,/ et cooperuit nos umbra mortis./ 21 Si obliti sumus nomen Dei nostri,/ et si expandimus manus nostras ad deum alienum,/ 22 nonne Deus requiret ista ?/ ipse enim novit abscondita cordis./ Quoniam propter te mortificamur tota die ;/ æstimati sumus sicut oves occisionis./ 23 Exsurge ; quare obdormis, Domine ?/ exsurge, et ne repellas in finem./ 24 Quare faciem tuam avertis ?/ oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?/ 25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ;/ conglutinatus est in terra venter noster./ 26 Exsurge, Domine, adjuva nos,/ et redime nos propter nomen tuum.]
Copyright information for VulgCT