Psalms 44

1In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto. 2[Eructavit cor meum verbum bonum :/ dico ego opera mea regi./ Lingua mea calamus scribæ/ velociter scribentis./ 3Speciosus forma præ filiis hominum,/ diffusa est gratia in labiis tuis :/ propterea benedixit te Deus in æternum./ 4Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime./ 5Specie tua et pulchritudine tua/ intende, prospere procede, et regna,/ propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ;/ et deducet te mirabiliter dextera tua./ 6Sagittæ tuæ acutæ :/ populi sub te cadent,/ in corda inimicorum regis./ 7Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ;/ virga directionis virga regni tui./ 8Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ;/ propterea unxit te Deus, Deus tuus,/ oleo lætitiæ, præ consortibus tuis./ 9Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis,/ a domibus eburneis ; ex quibus delectaverunt te/ 10filiæ regum in honore tuo./ Astitit regina a dextris tuis/ in vestitu deaurato, circumdata varietate./ 11Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ;/ et obliviscere populum tuum, et domum patris tui./ 12Et concupiscet rex decorem tuum,/ quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum./ 13Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ;/ omnes divites plebis./ 14Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus,/ in fimbriis aureis,/ 15circumamicta varietatibus./ Adducentur regi virgines post eam ;/ proximæ ejus afferentur tibi./ 16Afferentur in lætitia et exsultatione ;/ adducentur in templum regis./ 17Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ;/ constitues eos principes super omnem terram./ 18Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem :/ propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.]
Copyright information for VulgCT