Psalms 45

1In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus. 2[Deus noster refugium et virtus ;/ adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis./ 3Propterea non timebimus dum turbabitur terra,/ et transferentur montes in cor maris./ 4Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum ;/ conturbati sunt montes in fortitudine ejus./ 5Fluminis impetus lætificat civitatem Dei :/ sanctificavit tabernaculum suum Altissimus./ 6Deus in medio ejus, non commovebitur ;/ adjuvabit eam Deus mane diluculo./ 7Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna :/ dedit vocem suam, mota est terra./ 8Dominus virtutum nobiscum ;/ susceptor noster Deus Jacob./ 9Venite, et videte opera Domini,/ quæ posuit prodigia super terram,/ 10auferens bella usque ad finem terræ./ Arcum conteret, et confringet arma,/ et scuta comburet igni./ 11Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ;/ exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra./ 12Dominus virtutum nobiscum ;/ susceptor noster Deus Jacob.]
Copyright information for VulgCT