Psalms 46

1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 2[Omnes gentes, plaudite manibus ;/ jubilate Deo in voce exsultationis :/ 3quoniam Dominus excelsus, terribilis,/ rex magnus super omnem terram./ 4Subjecit populos nobis,/ et gentes sub pedibus nostris./ 5Elegit nobis hæreditatem suam ;/ speciem Jacob quam dilexit./ 6Ascendit Deus in jubilo,/ et Dominus in voce tubæ./ 7Psallite Deo nostro, psallite ;/ psallite regi nostro, psallite :/ 8quoniam rex omnis terræ Deus,/ psallite sapienter./ 9Regnabit Deus super gentes ;/ Deus sedet super sedem sanctam suam./ 10Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham,/ quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.]
Copyright information for VulgCT