Psalms 47

Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati. [Magnus Dominus et laudabilis nimis,/ in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus./ Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion ;/ latera aquilonis, civitas regis magni./ Deus in domibus ejus cognoscetur/ cum suscipiet eam./ Quoniam ecce reges terræ congregati sunt ;/ convenerunt in unum./ Ipsi videntes, sic admirati sunt,/ conturbati sunt, commoti sunt./ Tremor apprehendit eos ;/ ibi dolores ut parturientis :/ in spiritu vehementi conteres naves Tharsis./ Sicut audivimus, sic vidimus,/ in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri :/ Deus fundavit eam in æternum./ 10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam/ in medio templi tui./ 11 Secundum nomen tuum, Deus,/ sic et laus tua in fines terræ ;/ justitia plena est dextera tua./ 12 Lætetur mons Sion,/ et exsultent filiæ Judæ,/ propter judicia tua, Domine./ 13 Circumdate Sion, et complectimini eam ;/ narrate in turribus ejus./ 14 Ponite corda vestra in virtute ejus,/ et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera./ 15 Quoniam hic est Deus,/ Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi :/ ipse reget nos in sæcula.]
Copyright information for VulgCT