Psalms 48

In finem, filiis Core. Psalmus. [Audite hæc, omnes gentes ;/ auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :/ quique terrigenæ et filii hominum,/ simul in unum dives et pauper./ Os meum loquetur sapientiam,/ et meditatio cordis mei prudentiam./ Inclinabo in parabolam aurem meam ;/ aperiam in psalterio propositionem meam./ Cur timebo in die mala ?/ iniquitas calcanei mei circumdabit me./ Qui confidunt in virtute sua,/ et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur./ Frater non redimit, redimet homo :/ non dabit Deo placationem suam,/ et pretium redemptionis animæ suæ./ Et laborabit in æternum ;/ 10 et vivet adhuc in finem./ 11 Non videbit interitum,/ cum viderit sapientes morientes :/ simul insipiens et stultus peribunt./ Et relinquent alienis divitias suas,/ 12 et sepulchra eorum domus illorum in æternum ;/ tabernacula eorum in progenie et progenie :/ vocaverunt nomina sua in terris suis./ 13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit./ Comparatus est jumentis insipientibus,/ et similis factus est illis./ 14 Hæc via illorum scandalum ipsis ;/ et postea in ore suo complacebunt./ 15 Sicut oves in inferno positi sunt :/ mors depascet eos./ Et dominabuntur eorum justi in matutino ;/ et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum./ 16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi,/ cum acceperit me./ 17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo,/ et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :/ 18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia,/ neque descendet cum eo gloria ejus./ 19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ;/ confitebitur tibi cum benefeceris ei./ 20 Introibit usque in progenies patrum suorum ;/ et usque in æternum non videbit lumen./ 21 Homo, cum in honore esset, non intellexit./ Comparatus est jumentis insipientibus,/ et similis factus est illis.]
Copyright information for VulgCT