Psalms 49

1Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est,/ et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum./ 2Ex Sion species decoris ejus :/ 3Deus manifeste veniet ;/ Deus noster, et non silebit./ Ignis in conspectu ejus exardescet ;/ et in circuitu ejus tempestas valida./ 4Advocabit cælum desursum, et terram,/ discernere populum suum./ 5Congregate illi sanctos ejus,/ qui ordinant testamentum ejus super sacrificia./ 6Et annuntiabunt cæli justitiam ejus,/ quoniam Deus judex est./ 7Audi, populus meus, et loquar ;/ Israël, et testificabor tibi :/ Deus, Deus tuus ego sum./ 8Non in sacrificiis tuis arguam te ;/ holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper./ 9Non accipiam de domo tua vitulos,/ neque de gregibus tuis hircos :/ 10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,/ jumenta in montibus, et boves./ 11Cognovi omnia volatilia cæli,/ et pulchritudo agri mecum est./ 12Si esuriero, non dicam tibi :/ meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus./ 13Numquid manducabo carnes taurorum ?/ aut sanguinem hircorum potabo ?/ 14Immola Deo sacrificium laudis,/ et redde Altissimo vota tua./ 15Et invoca me in die tribulationis :/ eruam te, et honorificabis me./ 16Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ?/ et assumis testamentum meum per os tuum ?/ 17Tu vero odisti disciplinam,/ et projecisti sermones meos retrorsum./ 18Si videbas furem, currebas cum eo ;/ et cum adulteris portionem tuam ponebas./ 19Os tuum abundavit malitia,/ et lingua tua concinnabat dolos./ 20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,/ et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum./ 21Hæc fecisti, et tacui./ Existimasti inique quod ero tui similis :/ arguam te, et statuam contra faciem tuam./ 22Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum,/ nequando rapiat, et non sit qui eripiat./ 23Sacrificium laudis honorificabit me,/ et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.]
Copyright information for VulgCT