Psalms 5

In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David. [Verba mea auribus percipe, Domine ;/ intellige clamorem meum./ Intende voci orationis meæ,/ rex meus et Deus meus./ Quoniam ad te orabo, Domine :/ mane exaudies vocem meam./ Mane astabo tibi, et videbo/ quoniam non Deus volens iniquitatem tu es./ Neque habitabit juxta te malignus,/ neque permanebunt injusti ante oculos tuos./ Odisti omnes qui operantur iniquitatem ;/ perdes omnes qui loquuntur mendacium./ Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus./ Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ/ introibo in domum tuam ;/ adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo./ Domine, deduc me in justitia tua :/ propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam./ 10 Quoniam non est in ore eorum veritas ;/ cor eorum vanum est./ 11 Sepulchrum patens est guttur eorum ;/ linguis suis dolose agebant :/ judica illos, Deus./ Decidant a cogitationibus suis ;/ secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,/ quoniam irritaverunt te, Domine./ 12 Et lætentur omnes qui sperant in te ;/ in æternum exsultabunt, et habitabis in eis./ Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,/ 13 quoniam tu benedices justo./ Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.]
Copyright information for VulgCT