Psalms 50

In finem. Psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. [Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ;/ et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam./ Amplius lava me ab iniquitate mea,/ et a peccato meo munda me./ Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,/ et peccatum meum contra me est semper./ Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ;/ ut justificeris in sermonibus tuis,/ et vincas cum judicaris./ Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum,/ et in peccatis concepit me mater mea./ Ecce enim veritatem dilexisti ;/ incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi./ Asperges me hyssopo, et mundabor ;/ lavabis me, et super nivem dealbabor./ 10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam,/ et exsultabunt ossa humiliata./ 11 Averte faciem tuam a peccatis meis,/ et omnes iniquitates meas dele./ 12 Cor mundum crea in me, Deus,/ et spiritum rectum innova in visceribus meis./ 13 Ne projicias me a facie tua,/ et spiritum sanctum tuum ne auferas a me./ 14 Redde mihi lætitiam salutaris tui,/ et spiritu principali confirma me./ 15 Docebo iniquos vias tuas,/ et impii ad te convertentur./ 16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ,/ et exsultabit lingua mea justitiam tuam./ 17 Domine, labia mea aperies,/ et os meum annuntiabit laudem tuam./ 18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ;/ holocaustis non delectaberis./ 19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus ;/ cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies./ 20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,/ ut ædificentur muri Jerusalem./ 21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ;/ tunc imponent super altare tuum vitulos.]
Copyright information for VulgCT