Psalms 51

1In finem. Intellectus David, 2cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech. 3[Quid gloriaris in malitia,/ qui potens es in iniquitate ?/ 4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;/ sicut novacula acuta fecisti dolum./ 5Dilexisti malitiam super benignitatem ;/ iniquitatem magis quam loqui æquitatem./ 6Dilexisti omnia verba præcipitationis ;/ lingua dolosa./ 7Propterea Deus destruet te in finem ;/ evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,/ et radicem tuam de terra viventium./ 8Videbunt justi, et timebunt ;/ et super eum ridebunt, et dicent :/ 9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;/ sed speravit in multitudine divitiarum suarum,/ et prævaluit in vanitate sua./ 10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;/ speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi./ 11Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;/ et exspectabo nomen tuum,/ quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]
Copyright information for VulgCT