Psalms 52

1In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. [Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus./ 2Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ;/ non est qui faciat bonum./ 3Deus de cælo prospexit super filios hominum,/ ut videat si est intelligens, aut requirens Deum./ 4Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt :/ non est qui faciat bonum, non est usque ad unum./ 5Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem,/ qui devorant plebem meam ut cibum panis ?/ 6Deum non invocaverunt ;/ illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor./ Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent :/ confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos./ 7Quis dabit ex Sion salutare Israël ?/ cum converterit Deus captivitatem plebis suæ,/ exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.]
Copyright information for VulgCT