Psalms 53

In finem, in carminibus. Intellectus David, cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ? [Deus, in nomine tuo salvum me fac,/ et in virtute tua judica me./ Deus, exaudi orationem meam ;/ auribus percipe verba oris mei./ Quoniam alieni insurrexerunt adversum me,/ et fortes quæsierunt animam meam,/ et non proposuerunt Deum ante conspectum suum./ Ecce enim Deus adjuvat me,/ et Dominus susceptor est animæ meæ./ Averte mala inimicis meis ;/ et in veritate tua disperde illos./ Voluntarie sacrificabo tibi,/ et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est./ Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me,/ et super inimicos meos despexit oculus meus.]
Copyright information for VulgCT