Psalms 54

In finem, in carminibus. Intellectus David. [Exaudi, Deus, orationem meam,/ et ne despexeris deprecationem meam :/ intende mihi, et exaudi me./ Contristatus sum in exercitatione mea,/ et conturbatus sum/ a voce inimici, et a tribulatione peccatoris./ Quoniam declinaverunt in me iniquitates,/ et in ira molesti erant mihi./ Cor meum conturbatum est in me,/ et formido mortis cecidit super me./ Timor et tremor venerunt super me,/ et contexerunt me tenebræ./ Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ,/ et volabo, et requiescam ?/ Ecce elongavi fugiens,/ et mansi in solitudine./ Exspectabam eum qui salvum me fecit/ a pusillanimitate spiritus, et tempestate./ 10 Præcipita, Domine ; divide linguas eorum :/ quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate./ 11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ;/ et labor in medio ejus,/ 12 et injustitia :/ et non defecit de plateis ejus usura et dolus./ 13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi,/ sustinuissem utique./ Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset,/ abscondissem me forsitan ab eo./ 14 Tu vero homo unanimis,/ dux meus, et notus meus :/ 15 qui simul mecum dulces capiebas cibos ;/ in domo Dei ambulavimus cum consensu./ 16 Veniat mors super illos,/ et descendant in infernum viventes :/ quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum./ 17 Ego autem ad Deum clamavi,/ et Dominus salvabit me./ 18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ;/ et exaudiet vocem meam./ 19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi :/ quoniam inter multos erant mecum./ 20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos,/ qui est ante sæcula./ Non enim est illis commutatio,/ et non timuerunt Deum./ 21 Extendit manum suam in retribuendo ;/ contaminaverunt testamentum ejus :/ 22 divisi sunt ab ira vultus ejus,/ et appropinquavit cor illius./ Molliti sunt sermones ejus super oleum ;/ et ipsi sunt jacula./ 23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ;/ non dabit in æternum fluctuationem justo./ 24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus./ Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ;/ ego autem sperabo in te, Domine.]
Copyright information for VulgCT