Psalms 55

In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. [Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ;/ tota die impugnans, tribulavit me./ Conculcaverunt me inimici mei tota die,/ quoniam multi bellantes adversum me./ Ab altitudine diei timebo :/ ego vero in te sperabo./ In Deo laudabo sermones meos ;/ in Deo speravi :/ non timebo quid faciat mihi caro./ Tota die verba mea execrabantur ;/ adversum me omnes cogitationes eorum in malum./ Inhabitabunt, et abscondent ;/ ipsi calcaneum meum observabunt./ Sicut sustinuerunt animam meam,/ pro nihilo salvos facies illos ;/ in ira populos confringes./ Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;/ posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,/ sicut et in promissione tua :/ 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum./ In quacumque die invocavero te,/ ecce cognovi quoniam Deus meus es./ 11 In Deo laudabo verbum ;/ in Domino laudabo sermonem./ In Deo speravi :/ non timebo quid faciat mihi homo./ 12 In me sunt, Deus, vota tua,/ quæ reddam, laudationes tibi :/ 13 quoniam eripuisti animam meam de morte,/ et pedes meos de lapsu,/ ut placeam coram Deo in lumine viventium.]
Copyright information for VulgCT