Psalms 56

In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam. [Miserere mei, Deus, miserere mei,/ quoniam in te confidit anima mea./ Et in umbra alarum tuarum sperabo,/ donec transeat iniquitas./ Clamabo ad Deum altissimum,/ Deum qui benefecit mihi./ Misit de cælo, et liberavit me ;/ dedit in opprobrium conculcantes me./ Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,/ et eripuit animam meam de medio catulorum leonum./ Dormivi conturbatus./ Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ,/ et lingua eorum gladius acutus./ Exaltare super cælos, Deus,/ et in omnem terram gloria tua./ Laqueum paraverunt pedibus meis,/ et incurvaverunt animam meam./ Foderunt ante faciem meam foveam,/ et inciderunt in eam. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ;/ cantabo, et psalmum dicam./ Exsurge, gloria mea ;/ exsurge, psalterium et cithara :/ exsurgam diluculo./ 10 Confitebor tibi in populis, Domine,/ et psalmum dicam tibi in gentibus :/ 11 quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua,/ et usque ad nubes veritas tua./ 12 Exaltare super cælos, Deus,/ et super omnem terram gloria tua.]
Copyright information for VulgCT