Psalms 57

In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. [Si vere utique justitiam loquimini,/ recta judicate, filii hominum./ Etenim in corde iniquitates operamini ;/ in terra injustitias manus vestræ concinnant./ Alienati sunt peccatores a vulva ;/ erraverunt ab utero :/ locuti sunt falsa./ Furor illis secundum similitudinem serpentis,/ sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,/ quæ non exaudiet vocem incantantium,/ et venefici incantantis sapienter./ Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ;/ molas leonum confringet Dominus./ Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ;/ intendit arcum suum donec infirmentur./ Sicut cera quæ fluit auferentur ;/ supercecidit ignis, et non viderunt solem./ 10 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum,/ sicut viventes sic in ira absorbet eos./ 11 Lætabitur justus cum viderit vindictam ;/ manus suas lavabit in sanguine peccatoris./ 12 Et dicet homo : Si utique est fructus justo,/ utique est Deus judicans eos in terra.]
Copyright information for VulgCT