Psalms 58

1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret. 2[Eripe me de inimicis meis, Deus meus,/ et ab insurgentibus in me libera me./ 3Eripe me de operantibus iniquitatem,/ et de viris sanguinum salva me./ 4Quia ecce ceperunt animam meam ;/ irruerunt in me fortes./ 5Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ;/ sine iniquitate cucurri, et direxi./ 6Exsurge in occursum meum, et vide :/ et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël,/ intende ad visitandas omnes gentes :/ non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem./ 7Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :/ et circuibunt civitatem./ 8Ecce loquentur in ore suo,/ et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?/ 9Et tu, Domine, deridebis eos ;/ ad nihilum deduces omnes gentes./ 10Fortitudinem meam ad te custodiam,/ quia, Deus, susceptor meus es :/ 11Deus meus misericordia ejus præveniet me./ 12Deus ostendet mihi super inimicos meos :/ ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei./ Disperge illos in virtute tua,/ et depone eos, protector meus, Domine :/ 13delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ;/ et comprehendantur in superbia sua./ Et de execratione et mendacio annuntiabuntur 14in consummatione :/ in ira consummationis, et non erunt./ Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ./ 15Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :/ et circuibunt civitatem. 16Ipsi dispergentur ad manducandum ;/ si vero non fuerint saturati, et murmurabunt./ 17Ego autem cantabo fortitudinem tuam,/ et exsultabo mane misericordiam tuam :/ quia factus es susceptor meus,/ et refugium meum in die tribulationis meæ./ 18Adjutor meus, tibi psallam,/ quia Deus susceptor meus es ;/ Deus meus, misericordia mea.]
Copyright information for VulgCT