Psalms 6

1In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava. 2[Domine, ne in furore tuo arguas me,/ neque in ira tua corripias me./ 3Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ;/ sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea./ 4Et anima mea turbata est valde ;/ sed tu, Domine, usquequo ?/ 5Convertere, Domine, et eripe animam meam ;/ salvum me fac propter misericordiam tuam./ 6Quoniam non est in morte qui memor sit tui ;/ in inferno autem quis confitebitur tibi ?/ 7Laboravi in gemitu meo ;/ lavabo per singulas noctes lectum meum :/ lacrimis meis stratum meum rigabo./ 8Turbatus est a furore oculus meus ;/ inveteravi inter omnes inimicos meos./ 9Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem,/ quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei./ 10Exaudivit Dominus deprecationem meam ;/ Dominus orationem meam suscepit./ 11Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei ;/ convertantur, et erubescant valde velociter.]
Copyright information for VulgCT