Psalms 60

1In finem. In hymnis David. 2[Exaudi, Deus, deprecationem meam ;/ intende orationi meæ./ 3A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ;/ in petra exaltasti me./ Deduxisti me, 4quia factus es spes mea :/ turris fortitudinis a facie inimici./ 5Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ;/ protegar in velamento alarum tuarum./ 6Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ;/ dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum./ 7Dies super dies regis adjicies ;/ annos ejus usque in diem generationis et generationis./ 8Permanet in æternum in conspectu Dei :/ misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?/ 9Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi,/ ut reddam vota mea de die in diem.]
Copyright information for VulgCT