Psalms 61

1In finem, pro Idithun. Psalmus David. 2[Nonne Deo subjecta erit anima mea ?/ ab ipso enim salutare meum./ 3Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ;/ susceptor meus, non movebor amplius./ 4Quousque irruitis in hominem ?/ interficitis universi vos,/ tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ./ 5Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ;/ cucurri in siti :/ ore suo benedicebant,/ et corde suo maledicebant./ 6Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea,/ quoniam ab ipso patientia mea :/ 7quia ipse Deus meus et salvator meus,/ adjutor meus, non emigrabo./ 8In Deo salutare meum et gloria mea ;/ Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est./ 9Sperate in eo, omnis congregatio populi ;/ effundite coram illo corda vestra :/ Deus adjutor noster in æternum./ 10Verumtamen vani filii hominum,/ mendaces filii hominum in stateris,/ ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum./ 11Nolite sperare in iniquitate,/ et rapinas nolite concupiscere ;/ divitiæ si affluant, nolite cor apponere./ 12Semel locutus est Deus ;/ duo hæc audivi :/ quia potestas Dei est, 13et tibi, Domine, misericordia :/ quia tu reddes unicuique juxta opera sua.]
Copyright information for VulgCT