Psalms 62

Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo./ Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !/ In terra deserta, et invia, et inaquosa,/ sic in sancto apparui tibi,/ ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam./ Quoniam melior est misericordia tua super vitas,/ labia mea laudabunt te./ Sic benedicam te in vita mea,/ et in nomine tuo levabo manus meas./ Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,/ et labiis exsultationis laudabit os meum./ Si memor fui tui super stratum meum,/ in matutinis meditabor in te./ Quia fuisti adjutor meus,/ et in velamento alarum tuarum exsultabo./ Adhæsit anima mea post te ;/ me suscepit dextera tua./ 10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam :/ introibunt in inferiora terræ ;/ 11 tradentur in manus gladii :/ partes vulpium erunt./ 12 Rex vero lætabitur in Deo ;/ laudabuntur omnes qui jurant in eo :/ quia obstructum est os loquentium iniqua.]
Copyright information for VulgCT