Psalms 63

1In finem. Psalmus David. 2[Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ;/ a timore inimici eripe animam meam./ 3Protexisti me a conventu malignantium,/ a multitudine operantium iniquitatem./ 4Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ;/ intenderunt arcum rem amaram,/ 5ut sagittent in occultis immaculatum./ 6Subito sagittabunt eum, et non timebunt ;/ firmaverunt sibi sermonem nequam./ Narraverunt ut absconderent laqueos ;/ dixerunt : Quis videbit eos ?/ 7Scrutati sunt iniquitates ;/ defecerunt scrutantes scrutinio./ Accedet homo ad cor altum,/ 8et exaltabitur Deus./ Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum,/ 9et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum./ Conturbati sunt omnes qui videbant eos,/ 10et timuit omnis homo./ Et annuntiaverunt opera Dei,/ et facta ejus intellexerunt./ 11Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo,/ et laudabuntur omnes recti corde.]
Copyright information for VulgCT