Psalms 64

1In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire. 2[Te decet hymnus, Deus, in Sion,/ et tibi reddetur votum in Jerusalem./ 3Exaudi orationem meam ;/ ad te omnis caro veniet./ 4Verba iniquorum prævaluerunt super nos,/ et impietatibus nostris tu propitiaberis./ 5Beatus quem elegisti et assumpsisti :/ inhabitabit in atriis tuis./ Replebimur in bonis domus tuæ ;/ sanctum est templum tuum,/ 6mirabile in æquitate./ Exaudi nos, Deus, salutaris noster,/ spes omnium finium terræ, et in mari longe./ 7Præparans montes in virtute tua,/ accinctus potentia ;/ 8qui conturbas profundum maris,/ sonum fluctuum ejus./ Turbabuntur gentes,/ 9et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ;/ exitus matutini et vespere delectabis./ 10Visitasti terram, et inebriasti eam ;/ multiplicasti locupletare eam./ Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum :/ quoniam ita est præparatio ejus./ 11Rivos ejus inebria ;/ multiplica genimina ejus :/ in stillicidiis ejus lætabitur germinans./ 12Benedices coronæ anni benignitatis tuæ,/ et campi tui replebuntur ubertate./ 13Pinguescent speciosa deserti,/ et exsultatione colles accingentur./ 14Induti sunt arietes ovium,/ et valles abundabunt frumento ;/ clamabunt, etenim hymnum dicent.]
Copyright information for VulgCT