Psalms 65

In finem. Canticum psalmi resurrectionis. [Jubilate Deo, omnis terra ;/ psalmum dicite nomini ejus ;/ date gloriam laudi ejus./ Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine !/ in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui./ Omnis terra adoret te, et psallat tibi ;/ psalmum dicat nomini tuo./ Venite, et videte opera Dei :/ terribilis in consiliis super filios hominum./ Qui convertit mare in aridam ;/ in flumine pertransibunt pede :/ ibi lætabimur in ipso./ Qui dominatur in virtute sua in æternum ;/ oculi ejus super gentes respiciunt :/ qui exasperant non exaltentur in semetipsis./ Benedicite, gentes, Deum nostrum,/ et auditam facite vocem laudis ejus :/ qui posuit animam meam ad vitam,/ et non dedit in commotionem pedes meos./ 10 Quoniam probasti nos, Deus ;/ igne nos examinasti, sicut examinatur argentum./ 11 Induxisti nos in laqueum ;/ posuisti tribulationes in dorso nostro ;/ 12 imposuisti homines super capita nostra./ Transivimus per ignem et aquam,/ et eduxisti nos in refrigerium./ 13 Introibo in domum tuam in holocaustis ;/ reddam tibi vota mea 14 quæ distinxerunt labia mea :/ et locutum est os meum in tribulatione mea./ 15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum ;/ offeram tibi boves cum hircis./ 16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum,/ quanta fecit animæ meæ./ 17 Ad ipsum ore meo clamavi,/ et exaltavi sub lingua mea./ 18 Iniquitatem si aspexi in corde meo,/ non exaudiet Dominus./ 19 Propterea exaudivit Deus,/ et attendit voci deprecationis meæ./ 20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam,/ et misericordiam suam a me.]
Copyright information for VulgCT