Psalms 66

In finem, in hymnis. Psalmus cantici David. [Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ;/ illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri :/ ut cognoscamus in terra viam tuam,/ in omnibus gentibus salutare tuum./ Confiteantur tibi populi, Deus :/ confiteantur tibi populi omnes./ Lætentur et exsultent gentes,/ quoniam judicas populos in æquitate,/ et gentes in terra dirigis./ Confiteantur tibi populi, Deus :/ confiteantur tibi populi omnes./ Terra dedit fructum suum :/ benedicat nos Deus, Deus noster !/ Benedicat nos Deus,/ et metuant eum omnes fines terræ.]
Copyright information for VulgCT