Psalms 67

1In finem. Psalmus cantici ipsi David. 2[Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus ;/ et fugiant qui oderunt eum a facie ejus./ 3Sicut deficit fumus, deficiant ;/ sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei./ 4Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei,/ et delectentur in lætitia./ 5Cantate Deo ; psalmum dicite nomini ejus :/ iter facite ei qui ascendit super occasum./ Dominus nomen illi ; exsultate in conspectu ejus./ Turbabuntur a facie ejus,/ 6patris orphanorum, et judicis viduarum ;/ Deus in loco sancto suo./ 7Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ;/ qui educit vinctos in fortitudine,/ similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris./ 8Deus, cum egredereris in conspectu populi tui,/ cum pertransires in deserto,/ 9terra mota est, etenim cæli distillaverunt,/ a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël./ 10Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ ;/ et infirmata est, tu vero perfecisti eam./ 11Animalia tua habitabunt in ea ;/ parasti in dulcedine tua pauperi, Deus./ 12Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa./ 13Rex virtutum dilecti, dilecti ;/ et speciei domus dividere spolia./ 14Si dormiatis inter medios cleros,/ pennæ columbæ deargentatæ,/ et posteriora dorsi ejus in pallore auri./ 15Dum discernit cælestis reges super eam,/ nive dealbabuntur in Selmon./ 16Mons Dei, mons pinguis :/ mons coagulatus, mons pinguis./ 17Ut quid suspicamini, montes coagulatos ?/ mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ;/ etenim Dominus habitabit in finem./ 18Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium ;/ Dominus in eis in Sina, in sancto./ 19Ascendisti in altum, cepisti captivitatem,/ accepisti dona in hominibus ;/ etenim non credentes inhabitare Dominum Deum./ 20Benedictus Dominus die quotidie :/ prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum./ 21Deus noster, Deus salvos faciendi ;/ et Domini, Domini exitus mortis./ 22Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum,/ verticem capilli perambulantium in delictis suis./ 23Dixit Dominus : Ex Basan convertam,/ convertam in profundum maris :/ 24ut intingatur pes tuus in sanguine ;/ lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso./ 25Viderunt ingressus tuos, Deus,/ ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto./ 26Prævenerunt principes conjuncti psallentibus,/ in medio juvencularum tympanistriarum./ 27In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël./ 28Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu ;/ principes Juda, duces eorum ;/ principes Zabulon, principes Nephthali./ 29Manda, Deus, virtuti tuæ ;/ confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis./ 30A templo tuo in Jerusalem,/ tibi offerent reges munera./ 31Increpa feras arundinis ;/ congregatio taurorum in vaccis populorum :/ ut excludant eos qui probati sunt argento./ Dissipa gentes quæ bella volunt./ 32Venient legati ex Ægypto ;/ Æthiopia præveniet manus ejus Deo./ 33Regna terræ, cantate Deo ;/ psallite Domino ; psallite Deo./ 34Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem :/ ecce dabit voci suæ vocem virtutis./ 35Date gloriam Deo super Israël ;/ magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus./ 36Mirabilis Deus in sanctis suis ;/ Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ./ Benedictus Deus !]
Copyright information for VulgCT