Psalms 68

In finem, pro iis qui commutabuntur. David. [Salvum me fac, Deus,/ quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam./ Infixus sum in limo profundi et non est substantia./ Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me./ Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ;/ defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum./ Multiplicati sunt super capillos capitis mei/ qui oderunt me gratis./ Confortati sunt qui persecuti sunt me/ inimici mei injuste ;/ quæ non rapui, tunc exsolvebam./ Deus, tu scis insipientiam meam ;/ et delicta mea a te non sunt abscondita./ Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ;/ non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël./ Quoniam propter te sustinui opprobrium ;/ operuit confusio faciem meam./ Extraneus factus sum fratribus meis,/ et peregrinus filiis matris meæ./ 10 Quoniam zelus domus tuæ comedit me,/ et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me./ 11 Et operui in jejunio animam meam,/ et factum est in opprobrium mihi./ 12 Et posui vestimentum meum cilicium ;/ et factus sum illis in parabolam./ 13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta,/ et in me psallebant qui bibebant vinum./ 14 Ego vero orationem meam ad te, Domine ;/ tempus beneplaciti, Deus./ In multitudine misericordiæ tuæ,/ exaudi me in veritate salutis tuæ./ 15 Eripe me de luto, ut non infigar ;/ libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum./ 16 Non me demergat tempestas aquæ,/ neque absorbeat me profundum,/ neque urgeat super me puteus os suum./ 17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ;/ secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me./ 18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ;/ quoniam tribulor, velociter exaudi me./ 19 Intende animæ meæ, et libera eam ;/ propter inimicos meos, eripe me./ 20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ;/ 21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me./ Improperium exspectavit cor meum et miseriam :/ et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ;/ et qui consolaretur, et non inveni./ 22 Et dederunt in escam meam fel,/ et in siti mea potaverunt me aceto./ 23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum,/ et in retributiones, et in scandalum./ 24 Obscurentur oculi eorum, ne videant,/ et dorsum eorum semper incurva./ 25 Effunde super eos iram tuam,/ et furor iræ tuæ comprehendat eos./ 26 Fiat habitatio eorum deserta,/ et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet./ 27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt,/ et super dolorem vulnerum meorum addiderunt./ 28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum,/ et non intrent in justitiam tuam./ 29 Deleantur de libro viventium,/ et cum justis non scribantur./ 30 Ego sum pauper et dolens ;/ salus tua, Deus, suscepit me./ 31 Laudabo nomen Dei cum cantico,/ et magnificabo eum in laude :/ 32 et placebit Deo super vitulum novellum,/ cornua producentem et ungulas./ 33 Videant pauperes, et lætentur ;/ quærite Deum, et vivet anima vestra :/ 34 quoniam exaudivit pauperes Dominus,/ et vinctos suos non despexit./ 35 Laudent illum cæli et terra ;/ mare, et omnia reptilia in eis./ 36 Quoniam Deus salvam faciet Sion,/ et ædificabuntur civitates Juda,/ et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam./ 37 Et semen servorum ejus possidebit eam ;/ et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.]
Copyright information for VulgCT