Psalms 69

In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus. [Deus, in adjutorium meum intende ;/ Domine, ad adjuvandum me festina./ Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam./ Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ;/ avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, euge !/ Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ;/ et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum./ Ego vero egenus et pauper sum ;/ Deus, adjuva me./ Adjutor meus et liberator meus es tu ;/ Domine, ne moreris.]
Copyright information for VulgCT