Psalms 7

Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini. [Domine Deus meus, in te speravi ;/ salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me :/ nequando rapiat ut leo animam meam,/ dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat./ Domine Deus meus, si feci istud,/ si est iniquitas in manibus meis,/ si reddidi retribuentibus mihi mala,/ decidam merito ab inimicis meis inanis./ Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ;/ et conculcet in terra vitam meam,/ et gloriam meam in pulverem deducat./ Exsurge, Domine, in ira tua,/ et exaltare in finibus inimicorum meorum :/ et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,/ et synagoga populorum circumdabit te :/ et propter hanc in altum regredere :/ Dominus judicat populos./ Judica me, Domine, secundum justitiam meam,/ et secundum innocentiam meam super me./ 10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum,/ scrutans corda et renes, Deus./ 11 Justum adjutorium meum a Domino,/ qui salvos facit rectos corde./ 12 Deus judex justus, fortis, et patiens ;/ numquid irascitur per singulos dies ?/ 13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ;/ arcum suum tetendit, et paravit illum./ 14 Et in eo paravit vasa mortis,/ sagittas suas ardentibus effecit./ 15 Ecce parturiit injustitiam ;/ concepit dolorem, et peperit iniquitatem./ 16 Lacum aperuit, et effodit eum ;/ et incidit in foveam quam fecit./ 17 Convertetur dolor ejus in caput ejus,/ et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet./ 18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus,/ et psallam nomini Domini altissimi.]
Copyright information for VulgCT