Psalms 70

Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. [In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum./ In justitia tua libera me, et eripe me :/ inclina ad me aurem tuam, et salva me./ Esto mihi in Deum protectorem,/ et in locum munitum, ut salvum me facias :/ quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu./ Deus meus, eripe me de manu peccatoris,/ et de manu contra legem agentis, et iniqui :/ quoniam tu es patientia mea, Domine ;/ Domine, spes mea a juventute mea./ In te confirmatus sum ex utero ;/ de ventre matris meæ tu es protector meus ;/ in te cantatio mea semper./ Tamquam prodigium factus sum multis ;/ et tu adjutor fortis./ Repleatur os meum laude,/ ut cantem gloriam tuam,/ tota die magnitudinem tuam./ Ne projicias me in tempore senectutis ;/ cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me./ 10 Quia dixerunt inimici mei mihi,/ et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,/ 11 dicentes : Deus dereliquit eum :/ persequimini et comprehendite eum,/ quia non est qui eripiat./ 12 Deus, ne elongeris a me ;/ Deus meus, in auxilium meum respice./ 13 Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ ;/ operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi./ 14 Ego autem semper sperabo,/ et adjiciam super omnem laudem tuam./ 15 Os meum annuntiabit justitiam tuam,/ tota die salutare tuum./ Quoniam non cognovi litteraturam,/ 16 introibo in potentias Domini ;/ Domine, memorabor justitiæ tuæ solius./ 17 Deus, docuisti me a juventute mea ;/ et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua./ 18 Et usque in senectam et senium,/ Deus, ne derelinquas me,/ donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est,/ potentiam tuam, 19 et justitiam tuam, Deus, usque in altissima ;/ quæ fecisti magnalia, Deus : quis similis tibi ?/ 20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas !/ et conversus vivificasti me,/ et de abyssis terræ iterum reduxisti me./ 21 Multiplicasti magnificentiam tuam ;/ et conversus consolatus es me./ 22 Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus ;/ psallam tibi in cithara, sanctus Israël./ 23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi ;/ et anima mea quam redemisti./ 24 Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam,/ cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.]
Copyright information for VulgCT