Psalms 71

1Psalmus, in Salomonem. 2[Deus, judicium tuum regi da,/ et justitiam tuam filio regis ;/ judicare populum tuum in justitia,/ et pauperes tuos in judicio./ 3Suscipiant montes pacem populo,/ et colles justitiam./ 4Judicabit pauperes populi,/ et salvos faciet filios pauperum,/ et humiliabit calumniatorem./ 5Et permanebit cum sole, et ante lunam,/ in generatione et generationem./ 6Descendet sicut pluvia in vellus,/ et sicut stillicidia stillantia super terram./ 7Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis,/ donec auferatur luna./ 8Et dominabitur a mari usque ad mare,/ et a flumine usque ad terminos orbis terrarum./ 9Coram illo procident Æthiopes,/ et inimici ejus terram lingent./ 10Reges Tharsis et insulæ munera offerent ;/ reges Arabum et Saba dona adducent :/ 11et adorabunt eum omnes reges terræ ;/ omnes gentes servient ei./ 12Quia liberabit pauperem a potente,/ et pauperem cui non erat adjutor./ 13Parcet pauperi et inopi,/ et animas pauperum salvas faciet./ 14Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum,/ et honorabile nomen eorum coram illo./ 15Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ ;/ et adorabunt de ipso semper,/ tota die benedicent ei./ 16Et erit firmamentum in terra in summis montium ;/ superextolletur super Libanum fructus ejus,/ et florebunt de civitate sicut fœnum terræ./ 17Sit nomen ejus benedictum in sæcula ;/ ante solem permanet nomen ejus./ Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ ;/ omnes gentes magnificabunt eum./ 18Benedictus Dominus Deus Israël,/ qui facit mirabilia solus./ 19Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum,/ et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.] 20Defecerunt laudes David, filii Jesse.
Copyright information for VulgCT