Psalms 72

1Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus,/ his qui recto sunt corde !/ 2Mei autem pene moti sunt pedes,/ pene effusi sunt gressus mei :/ 3quia zelavi super iniquos,/ pacem peccatorum videns./ 4Quia non est respectus morti eorum,/ et firmamentum in plaga eorum./ 5In labore hominum non sunt,/ et cum hominibus non flagellabuntur./ 6Ideo tenuit eos superbia ;/ operti sunt iniquitate et impietate sua./ 7Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;/ transierunt in affectum cordis./ 8Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;/ iniquitatem in excelso locuti sunt./ 9Posuerunt in cælum os suum,/ et lingua eorum transivit in terra./ 10Ideo convertetur populus meus hic,/ et dies pleni invenientur in eis./ 11Et dixerunt : Quomodo scit Deus,/ et si est scientia in excelso ?/ 12Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo/ obtinuerunt divitias./ 13Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,/ et lavi inter innocentes manus meas,/ 14et fui flagellatus tota die,/ et castigatio mea in matutinis./ 15Si dicebam : Narrabo sic ;/ ecce nationem filiorum tuorum reprobavi./ 16Existimabam ut cognoscerem hoc ;/ labor est ante me :/ 17donec intrem in sanctuarium Dei,/ et intelligam in novissimis eorum./ 18Verumtamen propter dolos posuisti eis ;/ dejecisti eos dum allevarentur./ 19Quomodo facti sunt in desolationem ?/ subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam./ 20Velut somnium surgentium, Domine,/ in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges./ 21Quia inflammatum est cor meum,/ et renes mei commutati sunt ;/ 22et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :/ 23ut jumentum factus sum apud te,/ et ego semper tecum./ 24Tenuisti manum dexteram meam,/ et in voluntate tua deduxisti me,/ et cum gloria suscepisti me./ 25Quid enim mihi est in cælo ?/ et a te quid volui super terram ?/ 26Defecit caro mea et cor meum ;/ Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum./ 27Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;/ perdidisti omnes qui fornicantur abs te./ 28Mihi autem adhærere Deo bonum est ;/ ponere in Domino Deo spem meam :/ ut annuntiem omnes prædicationes tuas/ in portis filiæ Sion.]
Copyright information for VulgCT