Psalms 73

1Intellectus Asaph. [Ut quid, Deus, repulisti in finem,/ iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?/ 2Memor esto congregationis tuæ,/ quam possedisti ab initio./ Redemisti virgam hæreditatis tuæ,/ mons Sion, in quo habitasti in eo./ 3Leva manus tuas in superbias eorum in finem :/ quanta malignatus est inimicus in sancto !/ 4Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ;/ posuerunt signa sua, signa :/ 5et non cognoverunt sicut in exitu super summum./ Quasi in silva lignorum securibus/ 6exciderunt januas ejus in idipsum ;/ in securi et ascia dejecerunt eam./ 7Incenderunt igni sanctuarium tuum ;/ in terra polluerunt tabernaculum nominis tui./ 8Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul :/ Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra./ 9Signa nostra non vidimus ;/ jam non est propheta ;/ et nos non cognoscet amplius./ 10Usquequo, Deus, improperabit inimicus ?/ irritat adversarius nomen tuum in finem ?/ 11Ut quid avertis manum tuam,/ et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?/ 12Deus autem rex noster ante sæcula :/ operatus est salutem in medio terræ./ 13Tu confirmasti in virtute tua mare ;/ contribulasti capita draconum in aquis./ 14Tu confregisti capita draconis ;/ dedisti eum escam populis Æthiopum./ 15Tu dirupisti fontes et torrentes ;/ tu siccasti fluvios Ethan./ 16Tuus est dies, et tua est nox ;/ tu fabricatus es auroram et solem./ 17Tu fecisti omnes terminos terræ ;/ æstatem et ver tu plasmasti ea./ 18Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino,/ et populus insipiens incitavit nomen tuum./ 19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi,/ et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem./ 20Respice in testamentum tuum,/ quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum./ 21Ne avertatur humilis factus confusus ;/ pauper et inops laudabunt nomen tuum./ 22Exsurge, Deus, judica causam tuam ;/ memor esto improperiorum tuorum,/ eorum quæ ab insipiente sunt tota die./ 23Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum :/ superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.]
Copyright information for VulgCT