Psalms 74

In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,/ et invocabimus nomen tuum ;/ narrabimus mirabilia tua./ Cum accepero tempus,/ ego justitias judicabo./ Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea :/ ego confirmavi columnas ejus./ Dixi iniquis : Nolite inique agere :/ et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :/ nolite extollere in altum cornu vestrum ;/ nolite loqui adversus Deum iniquitatem./ Quia neque ab oriente, neque ab occidente,/ neque a desertis montibus :/ quoniam Deus judex est./ Hunc humiliat, et hunc exaltat :/ quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto./ Et inclinavit ex hoc in hoc ;/ verumtamen fæx ejus non est exinanita :/ bibent omnes peccatores terræ./ 10 Ego autem annuntiabo in sæculum ;/ cantabo Deo Jacob :/ 11 et omnia cornua peccatorum confringam,/ et exaltabuntur cornua justi.]
Copyright information for VulgCT