Psalms 75

1In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. 2[Notus in Judæa Deus ;/ in Israël magnum nomen ejus./ 3Et factus est in pace locus ejus,/ et habitatio ejus in Sion./ 4Ibi confregit potentias arcuum,/ scutum, gladium, et bellum./ 5Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;/ 6turbati sunt omnes insipientes corde./ Dormierunt somnum suum,/ et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis./ 7Ab increpatione tua, Deus Jacob,/ dormitaverunt qui ascenderunt equos./ 8Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ?/ ex tunc ira tua./ 9De cælo auditum fecisti judicium :/ terra tremuit et quievit 10cum exsurgeret in judicium Deus,/ ut salvos faceret omnes mansuetos terræ./ 11Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,/ et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi./ 12Vovete et reddite Domino Deo vestro,/ omnes qui in circuitu ejus affertis munera :/ terribili, 13et ei qui aufert spiritum principum :/ terribili apud reges terræ.]
Copyright information for VulgCT