Psalms 76

In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph. [Voce mea ad Dominum clamavi ;/ voce mea ad Deum, et intendit mihi./ In die tribulationis meæ Deum exquisivi ;/ manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus./ Renuit consolari anima mea ;/ memor fui Dei, et delectatus sum,/ et exercitatus sum, et defecit spiritus meus./ Anticipaverunt vigilias oculi mei ;/ turbatus sum, et non sum locutus./ Cogitavi dies antiquos,/ et annos æternos in mente habui./ Et meditatus sum nocte cum corde meo,/ et exercitabar, et scopebam spiritum meum./ Numquid in æternum projiciet Deus ?/ aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?/ aut in finem misericordiam suam abscindet,/ a generatione in generationem ?/ 10 aut obliviscetur misereri Deus ?/ aut continebit in ira sua misericordias suas ?/ 11 Et dixi : Nunc cœpi ;/ hæc mutatio dexteræ Excelsi./ 12 Memor fui operum Domini,/ quia memor ero ab initio mirabilium tuorum :/ 13 et meditabor in omnibus operibus tuis,/ et in adinventionibus tuis exercebor./ 14 Deus, in sancto via tua :/ quis deus magnus sicut Deus noster ?/ 15 Tu es Deus qui facis mirabilia :/ notam fecisti in populis virtutem tuam./ 16 Redemisti in brachio tuo populum tuum,/ filios Jacob et Joseph./ 17 Viderunt te aquæ, Deus ;/ viderunt te aquæ, et timuerunt :/ et turbatæ sunt abyssi./ 18 Multitudo sonitus aquarum ;/ vocem dederunt nubes./ Etenim sagittæ tuæ transeunt ;/ 19 vox tonitrui tui in rota./ Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ ;/ commota est, et contremuit terra./ 20 In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis,/ et vestigia tua non cognoscentur./ 21 Deduxisti sicut oves populum tuum,/ in manu Moysi et Aaron.]
Copyright information for VulgCT