Psalms 77

1Intellectus Asaph. [Attendite, popule meus, legem meam ;/ inclinate aurem vestram in verba oris mei./ 2Aperiam in parabolis os meum ;/ loquar propositiones ab initio./ 3Quanta audivimus, et cognovimus ea,/ et patres nostri narraverunt nobis./ 4Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera,/ narrantes laudes Domini et virtutes ejus,/ et mirabilia ejus quæ fecit./ 5Et suscitavit testimonium in Jacob,/ et legem posuit in Israël,/ quanta mandavit patribus nostris/ nota facere ea filiis suis :/ 6ut cognoscat generatio altera :/ filii qui nascentur et exsurgent,/ et narrabunt filiis suis,/ 7ut ponant in Deo spem suam,/ et non obliviscantur operum Dei,/ et mandata ejus exquirant :/ 8ne fiant, sicut patres eorum,/ generatio prava et exasperans ;/ generatio quæ non direxit cor suum,/ et non est creditus cum Deo spiritus ejus./ 9Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum,/ conversi sunt in die belli./ 10Non custodierunt testamentum Dei,/ et in lege ejus noluerunt ambulare./ 11Et obliti sunt benefactorum ejus,/ et mirabilium ejus quæ ostendit eis./ 12Coram patribus eorum fecit mirabilia/ in terra Ægypti, in campo Taneos./ 13Interrupit mare, et perduxit eos,/ et statuit aquas quasi in utre :/ 14et deduxit eos in nube diei,/ et tota nocte in illuminatione ignis./ 15Interrupit petram in eremo,/ et adaquavit eos velut in abysso multa./ 16Et eduxit aquam de petra,/ et deduxit tamquam flumina aquas./ 17Et apposuerunt adhuc peccare ei ;/ in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso./ 18Et tentaverunt Deum in cordibus suis,/ ut peterent escas animabus suis./ 19Et male locuti sunt de Deo ;/ dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?/ 20quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ,/ et torrentes inundaverunt./ Numquid et panem poterit dare,/ aut parare mensam populo suo ?/ 21Ideo audivit Dominus et distulit ;/ et ignis accensus est in Jacob,/ et ira ascendit in Israël :/ 22quia non crediderunt in Deo,/ nec speraverunt in salutari ejus./ 23Et mandavit nubibus desuper,/ et januas cæli aperuit./ 24Et pluit illis manna ad manducandum,/ et panem cæli dedit eis./ 25Panem angelorum manducavit homo ;/ cibaria misit eis in abundantia./ 26Transtulit austrum de cælo,/ et induxit in virtute sua africum./ 27Et pluit super eos sicut pulverem carnes,/ et sicut arenam maris volatilia pennata./ 28Et ceciderunt in medio castrorum eorum,/ circa tabernacula eorum./ 29Et manducaverunt, et saturati sunt nimis,/ et desiderium eorum attulit eis :/ 30non sunt fraudati a desiderio suo./ Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,/ 31et ira Dei ascendit super eos :/ et occidit pingues eorum,/ et electos Israël impedivit./ 32In omnibus his peccaverunt adhuc,/ et non crediderunt in mirabilibus ejus./ 33Et defecerunt in vanitate dies eorum,/ et anni eorum cum festinatione./ 34Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur,/ et diluculo veniebant ad eum./ 35Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum,/ et Deus excelsus redemptor eorum est./ 36Et dilexerunt eum in ore suo,/ et lingua sua mentiti sunt ei ;/ 37cor autem eorum non erat rectum cum eo,/ nec fideles habiti sunt in testamento ejus./ 38Ipse autem est misericors,/ et propitius fiet peccatis eorum,/ et non disperdet eos./ Et abundavit ut averteret iram suam,/ et non accendit omnem iram suam./ 39Et recordatus est quia caro sunt,/ spiritus vadens et non rediens./ 40Quoties exacerbaverunt eum in deserto ;/ in iram concitaverunt eum in inaquoso ?/ 41Et conversi sunt, et tentaverunt Deum,/ et sanctum Israël exacerbaverunt./ 42Non sunt recordati manus ejus,/ die qua redemit eos de manu tribulantis :/ 43sicut posuit in Ægypto signa sua,/ et prodigia sua in campo Taneos ;/ 44et convertit in sanguinem flumina eorum,/ et imbres eorum, ne biberent./ 45Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos,/ et ranam, et disperdidit eos ;/ 46et dedit ærugini fructus eorum,/ et labores eorum locustæ ;/ 47et occidit in grandine vineas eorum,/ et moros eorum in pruina ;/ 48et tradidit grandini jumenta eorum,/ et possessionem eorum igni ;/ 49misit in eos iram indignationis suæ,/ indignationem, et iram, et tribulationem,/ immissiones per angelos malos./ 50Viam fecit semitæ iræ suæ :/ non pepercit a morte animabus eorum,/ et jumenta eorum in morte conclusit :/ 51et percussit omne primogenitum in terra Ægypti ;/ primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham :/ 52et abstulit sicut oves populum suum,/ et perduxit eos tamquam gregem in deserto :/ 53et deduxit eos in spe, et non timuerunt,/ et inimicos eorum operuit mare./ 54Et induxit eos in montem sanctificationis suæ,/ montem quem acquisivit dextera ejus ;/ et ejecit a facie eorum gentes,/ et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ;/ 55et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël./ 56Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum,/ et testimonia ejus non custodierunt./ 57Et averterunt se, et non servaverunt pactum :/ quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum./ 58In iram concitaverunt eum in collibus suis,/ et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt./ 59Audivit Deus, et sprevit,/ et ad nihilum redegit valde Israël./ 60Et repulit tabernaculum Silo,/ tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus./ 61Et tradidit in captivitatem virtutem eorum,/ et pulchritudinem eorum in manus inimici./ 62Et conclusit in gladio populum suum,/ et hæreditatem suam sprevit./ 63Juvenes eorum comedit ignis,/ et virgines eorum non sunt lamentatæ./ 64Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt,/ et viduæ eorum non plorabantur./ 65Et excitatus est tamquam dormiens Dominus,/ tamquam potens crapulatus a vino./ 66Et percussit inimicos suos in posteriora ;/ opprobrium sempiternum dedit illis./ 67Et repulit tabernaculum Joseph,/ et tribum Ephraim non elegit :/ 68sed elegit tribum Juda,/ montem Sion, quem dilexit./ 69Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum,/ in terra quam fundavit in sæcula./ 70Et elegit David, servum suum,/ et sustulit eum de gregibus ovium ;/ de post fœtantes accepit eum :/ 71pascere Jacob servum suum,/ et Israël hæreditatem suam./ 72Et pavit eos in innocentia cordis sui,/ et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.]
Copyright information for VulgCT