Psalms 78

1Psalmus Asaph. [Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ;/ polluerunt templum sanctum tuum ;/ posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam./ 2Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli ;/ carnes sanctorum tuorum bestiis terræ./ 3Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem,/ et non erat qui sepeliret./ 4Facti sumus opprobrium vicinis nostris ;/ subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt./ 5Usquequo, Domine, irasceris in finem ?/ accendetur velut ignis zelus tuus ?/ 6Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt,/ et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt :/ 7quia comederunt Jacob,/ et locum ejus desolaverunt./ 8Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ;/ cito anticipent nos misericordiæ tuæ,/ quia pauperes facti sumus nimis./ 9Adjuva nos, Deus salutaris noster,/ et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos :/ et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum./ 10Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ?/ et innotescat in nationibus coram oculis nostris/ ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est./ 11Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ;/ secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :/ 12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ;/ improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine./ 13Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ,/ confitebimur tibi in sæculum ;/ in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.]
Copyright information for VulgCT