Psalms 79

1In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus. 2[Qui regis Israël, intende ;/ qui deducis velut ovem Joseph./ Qui sedes super cherubim, manifestare/ 3coram Ephraim, Benjamin, et Manasse./ Excita potentiam tuam, et veni,/ ut salvos facias nos./ 4Deus, converte nos, et ostende faciem tuam,/ et salvi erimus./ 5Domine Deus virtutum,/ quousque irasceris super orationem servi tui ?/ 6cibabis nos pane lacrimarum,/ et potum dabis nobis in lacrimis in mensura ?/ 7Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris,/ et inimici nostri subsannaverunt nos./ 8Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,/ et salvi erimus./ 9Vineam de Ægypto transtulisti :/ ejecisti gentes, et plantasti eam./ 10Dux itineris fuisti in conspectu ejus ;/ plantasti radices ejus, et implevit terram./ 11Operuit montes umbra ejus,/ et arbusta ejus cedros Dei./ 12Extendit palmites suos usque ad mare,/ et usque ad flumen propagines ejus./ 13Ut quid destruxisti maceriam ejus,/ et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ?/ 14Exterminavit eam aper de silva,/ et singularis ferus depastus est eam./ 15Deus virtutum, convertere,/ respice de cælo, et vide,/ et visita vineam istam :/ 16et perfice eam quam plantavit dextera tua,/ et super filium hominis quem confirmasti tibi./ 17Incensa igni et suffossa,/ ab increpatione vultus tui peribunt./ 18Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ,/ et super filium hominis quem confirmasti tibi./ 19Et non discedimus a te :/ vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus./ 20Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,/ et salvi erimus.]
Copyright information for VulgCT