Psalms 8

1In finem, pro torcularibus. Psalmus David. 2[Domine, Dominus noster,/ quam admirabile est nomen tuum in universa terra !/ quoniam elevata est magnificentia tua super cælos./ 3Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos,/ ut destruas inimicum et ultorem./ 4Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum,/ lunam et stellas quæ tu fundasti./ 5Quid est homo, quod memor es ejus ?/ aut filius hominis, quoniam visitas eum ?/ 6Minuisti eum paulominus ab angelis ;/ gloria et honore coronasti eum ;/ 7et constituisti eum super opera manuum tuarum./ 8Omnia subjecisti sub pedibus ejus,/ oves et boves universas,/ insuper et pecora campi,/ 9volucres cæli, et pisces maris/ qui perambulant semitas maris./ 10Domine, Dominus noster,/ quam admirabile est nomen tuum in universa terra !]
Copyright information for VulgCT