Psalms 80

In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. [Exsultate Deo adjutori nostro ;/ jubilate Deo Jacob./ Sumite psalmum, et date tympanum ;/ psalterium jucundum cum cithara./ Buccinate in neomenia tuba,/ in insigni die solemnitatis vestræ :/ quia præceptum in Israël est,/ et judicium Deo Jacob./ Testimonium in Joseph posuit illud,/ cum exiret de terra Ægypti ;/ linguam quam non noverat, audivit./ Divertit ab oneribus dorsum ejus ;/ manus ejus in cophino servierunt./ In tribulatione invocasti me, et liberavi te./ Exaudivi te in abscondito tempestatis ;/ probavi te apud aquam contradictionis./ Audi, populus meus, et contestabor te./ Israël, si audieris me,/ 10 non erit in te deus recens,/ neque adorabis deum alienum./ 11 Ego enim sum Dominus Deus tuus,/ qui eduxi te de terra Ægypti./ Dilata os tuum, et implebo illud./ 12 Et non audivit populus meus vocem meam,/ et Israël non intendit mihi./ 13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;/ ibunt in adinventionibus suis./ 14 Si populus meus audisset me,/ Israël si in viis meis ambulasset,/ 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,/ et super tribulantes eos misissem manum meam./ 16 Inimici Domini mentiti sunt ei,/ et erit tempus eorum in sæcula./ 17 Et cibavit eos ex adipe frumenti,/ et de petra melle saturavit eos.]
Copyright information for VulgCT